

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 5
In Jordane[ID.]Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat.Confitentes,etc.[ID.]Confessio et pulchritudo in conspectu ejus[Psal. 115.], id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae. Sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo:Benedicta tu in mulieribus[Luc. 1.].[BEDA.]Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitae novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiae membra commuta.